monumenta.ch > Cassiodorus > 11
Cassiodorus, Historia Gothorum, X.De variis Gothorum adversus reges Persarum et Macedonum bellis et victoriis. <<<     >>> XII.De Corillo Gothorum rege. Item descriptio Daciae antiquae. Item descriptio Danubii.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XI.De Dicenei Boroistae ad Gothos adventu, qui eos omnem philosophiam docuit; deque eius summa apud Gothos auctoritate. Item de Comosico Dicenei successore.

1 Dehinc regnante in Gothis Sitalco, Boroista Diceneus venit in Gothiam, quo tempore Romanorum Sylla potitus est principatu, quem Diceneus suscipiens Boroista, dedit ei pene regiam potestatem: cuius consilio Gothi Germanorum terras quas nunc Franci obtinent, depopulati sunt. Caesar vero, qui sibi primus omnium Romanorum vindicavit imperium, et pene omnem mundum suae ditioni subegit omniaque regna perdomuit, adeo ut extra nostrum orbem Oceani sinu repositas insulas occuparet; et qui nec nomen Romanorum auditu quidem noverant, eos Romanis tributarios faceret: Gothos tamen crebro tentans nequivit subigere.
2 Gaius Tiberius iam tertius regnat Romanis: Gothi tamen suo regno incolumes perseverant; quibus hoc erat salubre, aut commodum, aut votivum, ut quidquid Diceneus eorum consiliarius praecepisset, hoc modis omnibus expetendum, hoc utile iudicantes, effectui manciparent. Qui cernens eorum animos sibi in omnibus obedire, et naturale eos habere ingenium, omnem pene philosophiam eos instruxit; erat enim huius rei magister peritus.
3 Nam ethicam eos erudivit, ut barbaricos mores ab eis compesceret; physicam tradens, naturaliter propriis legibus vivere fecit, quas usque nunc conscriptas Bellagines nuncupant; logicam instruens, eos rationis supra caeteras gentes fecit expertos; practicen ostendens, in bonis actibus conversari suasit; theoricen demonstrans, signorum duodecim, et per ea planetarum cursus, omnemque astronomiam contemplari edocuit; et quomodo lunaris orbis augmentum sustinet aut patitur detrimentum, edixit; solisque globus igneus quantum terrenum orbem in mensura excedat, ostendit; aut quibus nominibus vel quibus signis in coeli polo vergentes aut revergentes, 344 stellae ab ortu in occasum praecipites ruant, exposuit.
4 Qualis erat, rogo, voluntas, ut viri fortissimi, quando ab armis quatriduum usque vacassent, doctrinis philosophicis imbuebantur? Videres unum coeli positionem, alium herbarum frugumque explorare naturas; istum lunae commoda incommodaque, illum solis laborem attendere, et quomodo rotatu coeli raptus, retro reduci ad partem occiduam, qui ad orientalem plagam ire festinarit, ratione accepta quiescere.
5 Haec et alia multa Diceneus Gothis sua peritia tradens, mirabilis apud eos invenitur [al., enituit], ut non solum mediocribus, diocribus, imo et regibus imperaret. Elegit namque ex eis tunc nobilissimos prudentiores viros, quos theologiam instruens, numina quaedam et sacella venerari suasit, fecitque sacerdotes, nomen illis pileatorum contradens, ut reor, quia opertis capitibus tiaris, quos pileos alio nomine nuncupamus, litabant; reliquam vero gentem capillatos dicere iussit, quod nomen Gothi, pro magno suscipientes, adhuc hodie suis cantionibus reminiscuntur.
6 Decedente vero Diceneo, pene pari veneratione habuere Comosicum, quia nec impar erat solertia. Hic etenim et rex illis, et pontifex ob suam peritiam habebatur, et in sua [forte summa] iustitia populos iudicabat.
Cassiodorus HOME